Tyrtarion - Sermo Pythagorae (Ovidio auctore)
Автор: vivariumnovum
Загружено: 2016-02-16
Просмотров: 62624
Grex c.n. “Tyrtarion”, die 14 mensis Ianuarii a. 2016, concentum in aedibus administerii publicae Italorum institutioni provehendae edidit.
Hos versus, quibus Pythagoras ab Ovidio poeta inducitur sermonem de animorum migrationibus habens, nunc vobis audiendos praebemus, modis musicis ad Nasonis carmen compositis, quibus tum hexametri dactylici natura servatur, tum verborum sensus dilucide illustratur.
Speramus fore ut hisce modis, quos vobis proponimus, haud parum delectemini.
(Ad hos modos componendos vim habuit carmen Violettae Parrae quod incribitur "el rin del angelito".)
Οmnia mūtantur, nihil interit: errat et illinc
hūc venit, hinc illūc, et quōslibet occupat artūs
spīritus ē-que ferīs humāna in corpora trānsit
in-que ferās noster, nec tempore dēperit ūllō,
ut-que novīs facilis signātur cēra figūrīs
nec manet ut fuerat nec fōrmam servat eandem,
sed tamen ipsa eadem est, animam sīc semper eandem
esse, sed in variās doceō migrāre figūrās.
Ergō, nē pietās sit victa cupīdine ventris,
parcite, vāticinor, cognātās caede nefandā
exturbāre animās, nec sanguine sanguis alātur!
Et quoniam magnō feror aequore plēnaque ventīs
vēla dedī: nihil est tōtō, quod perstet, in orbe.
Cūncta fluunt, omnis-que vagāns fōrmātur imāgō;
ipsa quoque assiduō lābuntur tempora mōtū,
nōn secus ac flūmen; neque enim cōnsistere flūmen
nec levis hōra potest: sed ut unda impellitur undā
urgēturque prior veniente urgetque priōrem,
tempora sīc fugiunt pariter pariterque sequuntur
et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
fitque, quod haud fuerat, mōmentaque cūncta novantur.
Доступные форматы для скачивания:
Скачать видео mp4
-
Информация по загрузке: