Catulli Carmina:III. Miser Catulle (Carl Orff) - National Taiwan University Chorus
Автор: NTU Chorus 台大合唱團
Загружено: 2018-10-16
Просмотров: 4769
Performed on 2017/07/05, Taipei, Taiwan
Conductor: Fang-Pei Tracy Lien 連芳貝
Composer: Carl Orff
Miser Catulle〈可悲的卡圖路斯〉
Miser Catulle, desinas ineptire,
Et quod vides perisse, perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
Cum ventitabas quo puella ducebat
Amata nobis quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa tum iocosa fiebant,
Quae tu volebas nec puella nolebat.
Fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non vult:
Tu quoque, impotens, noli,
Nec quae fugit sectare, nec miser vive,
Sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella! iam Catullus obdurat,
Nec te requiret nec rogabit invitam:
At tu dolebis, cum rogaberis nulla.
Scelesta, vae te! Quae tibi manet vita!
Quis nunc te adibit? Cui videberis bella?
Quem nunc amabis? Cuius esse diceris?
Quem basiabis? Cui labella mordebis?
At tu Catulle, destinatus obdura.
──────────
National Taiwan University Chorus 台大合唱團
e-mail:[email protected]
YouTube: / ntuchorus
Facebook: / ntuchorus
Доступные форматы для скачивания:
Скачать видео mp4
-
Информация по загрузке: