Популярное

Музыка Кино и Анимация Автомобили Животные Спорт Путешествия Игры Юмор

Интересные видео

2025 Сериалы Трейлеры Новости Как сделать Видеоуроки Diy своими руками

Топ запросов

смотреть а4 schoolboy runaway турецкий сериал смотреть мультфильмы эдисон
dTub
Скачать

Ovidii Metamorphoses (I, v. 5 & ss.) - De mundi procreatione

Автор: vivariumnovum

Загружено: 2017-11-17

Просмотров: 5544

Описание:

OVIDII Metamorphoseon I, v. 5 & ss.

Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum
unus erat toto naturae vultus in orbe,
quem dixere chaos: rudis indigestaque moles
nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
non bene iunctarum discordia semina rerum.

Utque erat et tellus illic et pontus et aer,
sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
lucis egens aer; nulli sua forma manebat,
obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.

Hanc deus et melior litem natura diremit.
nam caelo terras et terris abscidit undas
et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
dissociata locis concordi pace ligavit.

Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum
congeriem secuit sectamque in membra coegit,
principio terram, ne non aequalis ab omni
parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis
iussit et ambitae circumdare litora terrae;
addidit et fontes et stagna inmensa lacusque
fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,
quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,
in mare perveniunt partim campoque recepta
liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
iussit et extendi campos, subsidere valles,
fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.

Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,
cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca,
sidera coeperunt toto effervescere caelo;
neu regio foret ulla suis animalibus orba,
astra tenent caeleste solum formaeque deorum,
cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,
terra feras cepit, volucres agitabilis aer.

Natus homo est, sive hunc divino semine fecit
ille opifex rerum, mundi melioris origo,
sive recens tellus seductaque nuper ab alto
aethere cognati retinebat semina caeli.
Quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis,
finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,
pronaque cum spectent animalia cetera terram,
os homini sublime dedit caelumque videre
iussit et erectos ad sidera tollere vultus.

Eusebius Toth recitavit, Ignatius Armella fecit. In Italicum convertit Ramous Mario (Publio Ovidio Nasone. Metamorfosi, Milano, Garzanti, 1995); in Anglicum convertit Brookes More (Ovid. Metamorphoses, Boston, Cornhill Publishing Co., 1922); in Hispanicum convertit Ely Leonetti (Ovidio, Metamofrosis, Madrid, Espasa Calpe, 1995).

Ovidii Metamorphoses (I, v. 5 & ss.) - De mundi procreatione

Поделиться в:

Доступные форматы для скачивания:

Скачать видео mp4

  • Информация по загрузке:

Скачать аудио mp3

Похожие видео

Monumenta litterarum VI: Sallustius

Monumenta litterarum VI: Sallustius

Carmen “Orphicum” de memoriae fonte

Carmen “Orphicum” de memoriae fonte

Tyrtarion - Sermo Pythagorae (Ovidio auctore)

Tyrtarion - Sermo Pythagorae (Ovidio auctore)

Tyrtarion - De tempestate

Tyrtarion - De tempestate

Tyrtarion - Ad Leuconoen

Tyrtarion - Ad Leuconoen

Почему средневековое железо никогда не ржавело, а ваше умирает через 2 года

Почему средневековое железо никогда не ржавело, а ваше умирает через 2 года

Catulli carmen LI

Catulli carmen LI

Monumenta Litterarum (I): Carpe diem

Monumenta Litterarum (I): Carpe diem

Jorge Tarrega,

Jorge Tarrega, "De Quintiliani praeceptis etiamnunc repetendis et considerandis" - LLiNYC 2018

Terence Tunberg,

Terence Tunberg, "Cum Desiderio Erasmo in scholis Latinis loquamur!" - LLiNYC 2018

Камень МЯГКИЙ Как Ткань! Секрет «невозможных» мраморных вуалей, который от нас скрывают

Камень МЯГКИЙ Как Ткань! Секрет «невозможных» мраморных вуалей, который от нас скрывают

Venturi non immemor aevi - La rivoluzione partenopea del 99

Venturi non immemor aevi - La rivoluzione partenopea del 99

Luigi Miraglia de causis corruptæ institutionis Latinæ 9/10 - 2013

Luigi Miraglia de causis corruptæ institutionis Latinæ 9/10 - 2013

Gdy Ten B-17 Stracił Cały Dziób — Załoga Leciała 10 Minut, Ciągnąc Odsłonięte Kable

Gdy Ten B-17 Stracił Cały Dziób — Załoga Leciała 10 Minut, Ciągnąc Odsłonięte Kable

JĄDRO ZIEMI - POWAŻNA ANALIZA

JĄDRO ZIEMI - POWAŻNA ANALIZA

Нэнэ — сестра Сисси: подлинная жизнь Елены Баварской

Нэнэ — сестра Сисси: подлинная жизнь Елены Баварской

Learn Latin | Monstra marina | Sea monsters in history

Learn Latin | Monstra marina | Sea monsters in history

Стены Саксайуамана не заканчиваются на земле — массивная конструкция под ними меняет ВСЁ!!

Стены Саксайуамана не заканчиваются на земле — массивная конструкция под ними меняет ВСЁ!!

Ppłk rez. Maciej Korowaj: Putin jest okłamywany. Rosyjska armia walczy jak pijany bokser

Ppłk rez. Maciej Korowaj: Putin jest okłamywany. Rosyjska armia walczy jak pijany bokser

15 удивительных фактов о яномами — племени, живущем в изоляции в Амазонии - Документальный фильм

15 удивительных фактов о яномами — племени, живущем в изоляции в Амазонии - Документальный фильм

© 2025 dtub. Все права защищены.



  • Контакты
  • О нас
  • Политика конфиденциальности



Контакты для правообладателей: [email protected]